Ordensregeln in Latein

Incipit regula commilitonum pauperum sanctae civitatis

I. Qualiter divinum officium audiant.

Vos quidem propriis voluntatibus abrenuntiantes (BR prol. 3) atque alii pro animarum suarum salute vobiscum ad terminum cum equis et armis summo regi militantes matutinas et omne servitium integrum secundum canonicam institutionem ac regularium (clericorum) sanctae civitatis consuetudinem pio ac puro affectu audire universaliter studeatis. Idcirco, venerabiles fratres, vobis maxime debetur, quia praesentis vitae luce despecta contemptoque vestrorum corporum cruiatu seavientem mundum pro Dei amore vilescere perenniter promisistis: divino cibo refecti et satiati ad dominicis praeceptis eruditit et firmati post mysterii divini consummationem nullus pavescat ad pugnam et paratus sit ad coronam.

II. Qualiter frateres absentes orent.

Ceterum si aliquis frater negotio orientalis christianitatis forte remotus, quod saepius evenisse non dubitamus, et pro tali absentia Dei servitium non audierit, pro matutinis XIII orationes dominicas ac pro singulis horis VII sed pro vesperis novem dicere collaudamus ac libera voce unanimiter affirmamus. Isti enim in salutifero labore ita directi non pussunt occurrere hora competenti ad divinum officium (BR 50, 1), sed si fieri potest, horae constitutae non praetereant (BR 50, 4) ante institutum debitum.

III. Quid agitur pro fratribus defunctis.

Quando vere quislibet fratrum remanentium morti, quae nulli parcit, impendit, quod est impossibile auferre, capellanis ac clericis vobiscum ad terminum caritative summo sacerdoti servientibus creditum officium et missam sollemniter pro eius anima Christo animi puritate iubemus offerre. Fratres autem ibi astantes et in orationibus pro fratris defuncti salute fideliter pernoctantes, centum orationes dominicas usque ad diem septimum pro fratre defuncto persolvant, ita dico: ab illo die, quo eis obitus fratris denuntiatus fuerit, usque ad praedictum diem centenarius numerus perfectionis integritatem cum fraterna observatione habeat. Adhuc nempe divina ac misericordissima caritate deprecamur atque pastorali auctoriate iubemus, ut quotidie, sicuti fratri vivo cibus dabatur vel debetur, ita quod est necessarium sustentationi huius vitae, in cibo et potu tantum, cuidam pauperi donec ad quadragesimum diem impendatur. Omnes enim alias oblationes, quas in morte fratrum et in paschali sollemnitate ceterisque sollemitatibus domini, pauperum commilitonum spontanea paupertas indiscrete reddare consueverat, omnino prohibemus.

IV. Capellani tantum victum et vestitum habeant.

Alias vero oblationes et omnia elemosinarum genera, quoquo modo fiant capellanis vel aliis vobiscum ad tempus manentibus, unitati communis capituli reddere pervigili cura praecipimus. Servitores itaque eccelisae victum et vestitum secundum divinam auctoritatem tantum habeant et nil amplius habere praesumant, nisi magister sponte caritative dederit.

V. De militibus defunctis, qui sunt ad terminum.

Sunt namque milites in domo Dei templique Salominis ad terminum misericorditer vobiscum degentes, unde ineffabili miseratione vos ragamus, deprecamurt ad ultimum obnixe iubemus, ut si interim tremenda potestas ad ultimum diem aliquem perduxerit, divino amore ac fraterna pieteata septem dies sustenationis pro anima eius quidam pauper habeat et triginta orationes dominicas unusquisque dicat.

VI. Ut nullus frater remanens oblationem faciat.

Decrevimus, ut superius dictum est, quod nullus fratrum remanentium aliam oblationem agere praesumat, sed die noctuque mundo corde in sua professione maneat, ut sapientissimo prophetarum in hoc se aequipollere valeat: "Calicem salutatiris accipiam" (PS 116, 13) id es mortem, id est morte mea mortem domini imitabor, quia sucut Christus pro me animam suam posuit, ita et ego pro fratribus animam meam ponere sum paratus. Ecce competentem oblationem, ecce hostiam viventem Deoque placentem.

VII. De immoderata statione.

Quod autem auribus notris per verissimos testes insonuit, videlicet immoderate et sine mensura stando divinum officium vos audire, ita fieri non praecipimus immo vituperamus, sed finito psalmo: "Venite exultemus domino" cum invitatorio et hymno omnes sedere (BR 9,5) tam fortes quam debiles propter scandalum evitandum nos iubemus. Vobis vero residentibus uno quoque psalmo finito in recitatione "Gloria patri" de sedibus vestris ad altare supplicando ob reverentiam sanctae trinitatis ibi nominatae surgere (BR 9,7) et debilibus inclinare demonstramus. Sic etiam in recitatione evangelii et ad "Te Deum laudamus" (vgl. BR 11,9) et per totas laudes donec finito: "Benedicamus domino" stare ascribimus et eandem regulam in matutins sanctae Mariae teneri iubemus.

VIII. De refectione conventus.

In uno quidem palatio, sed melius dicitur in refectorio, communiter cibum vos accipere (conce)dimus, sed quandoque pro signorum ignoratia, quod vobis fuerit necessariu, leniter ac privatim quaerere oportet. Si omni tempore quae vobis necessaria sunt (BR 38,6) quaerenda sunt cum omni
humilitate et subiectione reverentiae (BR 6,7), potius ad mensam, cum apostolus dicat: "Panem tuum cum silention manduca" (2 Thess 3,12), et psalmista vos animare debet dicens: "Posui ori meo custodiam" (Ps 39, 2; BR 6,1), id est, apud me deliberavi, "ut non derelinquerem in lingua" (BR 6,1), id est custovidi os meum, ne male loquerer.

IX. De lectione.

In prandio et cena semper sit sancta lectio receitate (vgl. BR 38,1). Si enim dominum diligimus, salutifera eius verba atque praecepta intentissima aure
desiderare debemus. Lector autem lectionum vobis indicat tenere silentium.

X. De carnis refectione.

In hebdomada namque, nisi natalis dies domini vel pascha aut festum sanctae Mariae vel omnium sanctorum evenerit, vobis ter refectio carnis sufficiat (vgl. BR cap. 36 und 19, 4), quia assueta refectio vel comestio carnium intelligitur honerosa corruptio corporum. Si vero in die martis tale ieiunium evenerit, et esus carnium retrahatur, in crastino abundanter vobis impendatur. Die autem dominico ominibis milititbus ac fratribus remanentibus nec non et capellanis duo fercula dari in honoresanctae resurrectionis bonum et idoneum nobis indubitanter videtur. Alii autem, videlicet armigeri et clientes, uno contenti cum gratiarum actione permaneant.

XI. Qualiter milites manducare debent.

Duos et duos pro parapsidies paenuria manducare generaliter oportet, atque sollerter unus de altero provideat, ne asperitas vitae vel furtiva abstinentia in coummuni prandio intermisceatur. Hoc autem iuste iudicamus, ut unusquisque miles ac frater aequalem et aequipollentem vini mensuram per se soluus habeat.

XII. Ut aliis diebus duo vel tria leguminis fercula sufficiant.

Aliis namque diebus, videlicet II und IV feria necnon et sabbato, duo aut tria legminum vel aliorum ciborum fercula aut, ut ita dicam, cocta pulmentaria omnibus sufficere credimus; et ita teneri iubemus, ut forte, qui ex uno non potuerit edere, ex alio reficiatur (BR 39, 1-2)

XIII. Quo cibo sexta feria reficere oportet.

Sexta autem feria (vgl. BR cap. 41) cibum quadragesimalem ob reverentiam dominicae passionis omni congregationi, remota infirmorum imbeciliiatate, semel sufficere a festo omnium sanctorum usque in pascha, nisi dies natalis domini vel festum sanctae Mariae aut apostolorum evenerit, collaudamus. Alio vero tempore, nisi generale sit ieiunium, bis reficiatur.

XIV. Post refectionem semper gratias referant.

Post prandium vero et cenam semper in ecclesia, si propre est, vel, si ita non est, in eodem loco, summo procuratori nostro, qui est Christus, gratias, ut decet, cum humiliato corde reffere inenodabiliter praecipimus. Famulus aut pauperibus fragmenta, panibus tamen integris reservatis, distribuere fraterna caritate debetur et iubetur.

XV. Ut decima pars panis semper elemosinario detur.

Licet paupertatis praemium, quod est regnum caelorum, pauperibus spiritu procul dubio debeatur, vobis tamen, quos christiana fides de illis indubitanter fatetur, decimam totius panis quotitie elemosinario vestro dare iubemus.

XVI. Ut collatio sit in arbitrio magistri.

Cum vero sol orientalem regionem deserit et ad hibernam descendit, audito signo, ut est eiusdem regionis consuetudo, omnes vos ad completas oportet incedere, at prius generalem collationem sumere praeoptamus. Hanc autem collationem in dispositione et arbitrio magistri ponimus, ut, quando voluerit, de aqua et, quando iubebit, misericorditer ex vino temperato competenter recipiantur. Verum hoc non ad nimiam satietatem oportet fieri, sed parcius, quia "vinum facit apostatare etium sapientes" (Spr. 20, 1; BR 40, 6-7).

XVII. Ut finitis completis silentium teneatur.

Finitis itaque completis ad stratum ire oportet. Fratribus itaque a completoriis exeuintibus nulla sit denuo licentia cuiquam loqui (BR 42, 8) in publico, nisi cogente necessitate. Armigero autem suo quae dicturus est, leniter dicat. Est vero forsitan, ut in tali intervallo vobis de completoriiis exeuntibus maxima necessitate cogente de militari negotio vel de statu domus vestrae, quia dies ad hoc sufficere vobis non creditur, cum quadam fratrum parte ipsum magistrum vel illum, cui domus dominium post magistrum est debitum, oporteat loqui. Hoc autem ita fieri iubemus, ideio quia (BR 6, 4-5) scriptum est: "in multiloquio non effugies peccatum" (Spr 10, 19), et alibi: "mors et vita in manibus linguae" (Spr 18, 21). In illo colloquio scurrilitates et verba otiosa ac risum moventia (BR 6, 8), omnino prohibemus. Et vobis ad lectulos eutibus dominicam orationem, si aliquis quid stultum locutus est,
cum humilatate et puritatis devotione dicere iubemus.

XVIII. Ut fatigati ad matutinas non surgant.

Fatigatos nempe silites non, ita ut nobis est manifestum, surgere ad matutinas collaudamus, sed assensu magistri vel illius, cui creditum fuerit a magistro, eos quiescere et XIII orationes constitutas sic cantare, ut mens ipsorum vico conecordet (BR, 19, 7) luxta illud prophetae: "Psallite domino sapienter" (PS 47,8) et illus: "In conseptu angelorum psallam tibi" (PS 138, 1; BR 19, 4-5), nos unanimiter collaudamus. Hoc tamen in arbitrio magistri semper consistere debet.

XIX. Ut comminitas victus inter fratres servetur.

Legitur in divina pagina: "dividebatur singulis, prout cuique opus erat" (Apg 4, 35). Ideo non dicimus, ut sit personarum acceptio sed infirmitatum debet esse consideratio. Ubique autem qui minus indiget, agat Deo gratias et non constristetur. Qui vero plus indiget, humilietur pro infirmatate, non extollatur pro misericordia, et ita omnia membra erunt in pace (BR 34, 1-5). Hoc autem prohibemus, ut nulli immoderatam abstinentiam amplecti liceat, sed communem vitam instanter teneat.

XX. De qualitate et modo vestimenti.

Vestimenta quidem unios coloris semper esse iubemus, verbi gratia alba vel nigra vel, ut ita dicam, burella. Omnibus autem militibus professis in hieme et in aestate, si fieri potest, alba vestimenta concedimus, ut qui tenebrosam vitam postposuerunt, per liquidam et albam suo conditori reconciliari agnoscant. Quid albedo nis integra castitas? Castitas securitas mentis, sanitas corporis est. Nisi enim unusquisque miles castus perseveratverit, ad perpetuam requiem venire et Deum videre non poterit, testante Paulo apostolo: "Pacem sectamini cum omnibus et castimoniam (!), sine qua nemo
videit deum" (Hebr. 12, 14). Sed quia huiusmodi indumentum arrogantiae ac superfluitatis aestimatione carere debet, talia ab omnibus haberi iubemus, ut solus leviter per se vestire et exuere ac calceare et discalceare valeat. Procurator huius ministerii pervigili cura hoc vitare (provideat), ne nimis longa aut nimis curta, sed mensurata (BR 55,8) ipsis utentibus, secundum uniuscuiusque quantitatem suis fratribus tribuat. Accipientes itaque nova, vetera semper reddant, in praesenti reponenda in camera, vel ubi frater, cuius est ministerium, decreverit, propter armigeros et clientes et quandoque pro pauperibus (BR 55,9).

XXI. Quod famuli alba vestimenta, id est pallia non habeant.

Hoc nempe, quod erat in domo Dei ac suorum militum templi sine discretione ac consilio communis capituli, obnixe contradicimus et funditus, quasi quoddam vitium peculiare, amputare praecipimus: Habebant enim famuli et armigeri alba vestimenta, unde eveniebant damna importabilia. Surrexerunt namque in ultramontanis partibus quidam pseudofratres et coniugati et alli dicentes, se esse de templo, cum sint de mundo. Hi nempe tantas contumelias totque damna militari ordini acquisierunt, etiamque clientes renamentes plurima scandala oriri inde superbiendo fecerunt. Habeant igitur assidue nigra; sed si talia non possunt invenire, habeant qualia inveniri possunt in illa provincia qua degunt, aut quod vilius unius coloris comparari potest (BR 55,7), videlicet burella.

XXII. Quod milites remanentes tantum alba habeant.

Nulli ergo concessum est, candidas chlamydes deffere aut alba pallia habere nisi supranominatis militibus Christi.

XXIII. Ut vetusta armigeris dividantur.

Procurator id est dator pannorum omni observantia veteres semper armingeris et clientibus et quandoque pauperibus fideliter aequaliterque erogare intendat.

XXIV. Ut pelibus agnorum utantur.

Decrevimus communi consilio, ut nullus frater remanens per (hiemem) pelles aut pelliciam vel alquid tale, quod ad usum corporis pertineat, etiamque coopertorium, nisi agnorum vel arietum habeat.

XXV. Cupiens otpima, deteriora habeat.

Si aliquis frater remanens ex debito aut ex motu superbiae pulchra vel optima habere voluerit, ex tali praesumptione procul dubio vilissima meruit.

XXVI. Ut quantitas et qulitas vestimentorum servetur.

Quantitatem secundum corporum magnitudinem largitatemque vestimentorum observare oportet: Dator pannorum sit in hoc curriosus.

XXVII. Ut dator pannorum in pannis aequalitatem servet.

Longitudinem, ut superius dictum est, cus aequali mensura, ut ne susurronum vel criminatorum aliquid oculus notare praesumat, procurator fraterno intuitu consideret, et in omnibus supradictis Dei retributionem humiliter cogitet (BR 55, 21-22).

XXVIII. De superfluitate capillorum.

Omnes fratres remanentes principaliter ita tonsos habere capillos oportet, ut ante et retro regulariter et ordinate considerari possint, et in barba ac grennonibus eadem regula indeclinabiliter observetur, ne superfluitas aut factiae vitum ibi denotetur. Servientibus enim summe conditori munditia interius exteriusque valde necessaria, eo ipso attestante, qui ait: "Estote mundi" (Jes. 1, 16), quia "ego mundos sum" (Ijob 33, 9).

XXIX. De ristris et laqueis.

De rostris et laqueis, manifestum est esse gentile, et cum abhominabile hoc omnibus agnoscatur, prohibemus et contradicimus, ut aliquis ea non habeat, immo prorsus careat. Aliis autem ad tempus famulantibus rostra et laqueos et capillorem superfluitatam et vestium immoderatam longitudinem habere non permittimus sed omnino contradicimus.

XXX. De numero equorum et armigerorum.

Unicuique vestrorum militum tres equos licet habere, quia domus Dei templique Salomonis eximia paupertas amplius non permittit in praesentiarum augere, nisi cum licentia magistri. Solum autem armingerum singulis militibus eadem causa concedimus.

XXXI. Nullus armigerum gratis servientem feriat.

Sed si gratis et caritative ille armiger cuiquam militi servit, non licet ei eum verberare, nec etiam qualibet culpa percutere (Vgl. BR cap. 70).

XXXII. Qualiter ad tempus remanentes recipiantur.

Omnibus militibus servire Jesu Christo animi puritate in eadem domo ad terminum cupientibus equos in tali cottidiano negotio idoneos et arma et quidquid eis necessarium fuerit, emere fideliter iubemus. Deinde vero ex utraque parte, aequalitate servata, bonum et utile appreciare equos
iudicamus. Habeatur itaque pretium in scripto, ne oblivioni tradatur, et quidquid milit vel equis eius aut armigero erit ad victurm necessarium etiamque ferra equorum secundum facultatem domus ex eadem domo fraterna caritate impendatur. Si vero interim equos suos miles aliquo eventu in hoc servitio amiserit, magister, si facundia domus hoc (permittit), alios adminstret. Adveniente autem ternino repatriandi, medietatem pretii ipse miles divino amore concedat, alteram ex communi fratrum, si ei placeat, recipiat.

XXXIII. Quod nullus iuxta propriam voluntatem incedat.

Convenit his nempe militibus, qui nihil sibi Christo aliquid carius existimant, propter servitium sanctum quod professi sunt, seu propter gloriam summae beatitudinis vel metum gehennea, ut oboedientiam indesinenter magistro teneant. Tenenda est itaque, ut mox ubi aliquid imperatum a magistro fuerit vel ab illo, cui magister mandatum dederit, sine mora ac si divinitus imperetur, moram pati nesciant in faciendo. De talibus enim ipsa veritas dicit: "Obauditu auris oboedivit mihi" (Ps 18, 45; Br 5, 2-5). Ergo hii (!) tales milites propriam voluntatem reliquentes (BR 5,7) et alii (!) ad terminum servientes deprecamur et firmiter eis iubemus, ut sine magistri licentia, vel cui creditum hoc fuerit, in villam ire non praesumant, praeter noctu ad Sepulcrum et ad orationes quae intra muros sanctae civitatis continentur. Hi vero ita ambulantes non sine custode, id est none sine milite aut fratre remanente nec in die nec in nocte iter inchoare audeant. In exercitu namque, postquam hospitati fuerint, nullus miles aut armiger aut famulus per atria aliorum militum causa videndi vel cum aliquo loquendi sine iussu, ut dictum est superius, incedat. Itaque dommuni consilio affirmamus, ut in tali domo ordinata a Deo, nullus secundum propriam voluntatem militet aut qiiescat, sed secundum magistri imperium totus se incumbat, ut illam domini sententiam imitari valeat, qua dicit: "Non veni facere voluntatem meam, sed eius, qui misit me." (Joh. 6,38, BR 5,13).

XXXIV. Ut nullus nomantim quod erit ei necessarium quaerat.

Hanc proprie consuetudinem inter ceteras ascribere iubemus et cum omni consideratione ob vitium quaerendi teneri praecipimus. Nullus igitur frater remanens assignanter et nominatim equum aut equitateram vel arma quaerere debet. Quo modo ergo, si vero eius infirmitas aut equorum suorum debilitas aut armorum suorum gravitas talis esse agnoscitur, ut sic incedere sit damnum commune, veniat magistro vel cui est debitum ministerium post magistrum, et causam vera fide et pura firmitate ei demonstret. Inde namque in dispositione magistri vel post eum procuratoris res se habet.

XXXV. De frenis et calcaribus.

Nolumus omnino, ut aurum vel argentum quae sunt divitae perculiares, in frenis aut in pectoralibus vel calcaribus vel in strevis unquam appareat nec alicui fratri remanenti emere liceat. Si vero caritative talia vetera instrumenta data fuerint, aurum et argentum taliter coloretur, ne splendidus color vel decor ceteris arrogantia videatur. Si nova data fuerint, magister provideat de talibus, quid faciat.

XXXVI. Tegimen in hastis et clipeis non habeatur.

Tegimen autem in clipeis et hastis et furelli in lanceis non habeantur, quia haec non proficuum immo damnum nobis omnibus intelliguntur.

XXXVII. De manducariis equorum.

Nullus autem frater facere praesumat manducaria linea vel lanea idcirco principaliter facta nec habeat ulla excepto profinello.

XXXVIII. De licentia magistri.

Licet magistro cuiquam dare equos vel arma vel quamlibet rem cuiuslibet dare. At cuius res data fuerit, non pigeat ei, quia pro certo habeat, si inde iratus fuerit, contra Deum agit (vgl. BR 54, 4). Utilis res cunctis hoc praeceptum a nobis constitutum, ut indeclinabiliter amodo teneatur.

XXXIX. Cambiare vel quarere nullus audeat.

Nunc aliud restat, ut nullus audeat cambiare sua, frater cum fratre, sine licentia magistri et aliquid quaerere, nisi frater fratri et si parva res, vilis non magna.

XL. De quaestu et acceptione.

Verum enimvero si aliqua res sine queastu cuilibet fratri gratis data fuerit, deferat magistro vel dapifero. Si vero aliter suus amicus vel parens dare nisi ad suum opus noluerit, hoc prorsus non recipiat, donec icentiam a suo magistro habeat. In hac autem praedicata regula ministratores non continentur, quibus specialiter hoc ministerium debetur et conceditur.

XLI. De malo et sacco.

Sacculus et mala cum firmatura non conceduntur; sic exponantur, ne habeantur absque magistri licentia vel cui creduntur post eum domus negotia. In hoc praesenti capitulo procuratores et per diversas provincias degentes non continentur, nec ipse magister intelligutur.

XLII. De legatione litterarum.

Nullatenus (BR 54, 1) cuiquam fratrum litteras liceat a parentibus suis neque a quoquam hominum nec sibi invicem accipere vel dare sine iussu magistri vel procuratoris. Postquam licentiam frater habuerit, in magistri praesentia, si ei placeat, legantur. Si vero etiam a parentibus suis ei quicquam directum fuerit, non praesumat sucipere illud, nisi prius indicatum fuerit (BR 54,2) magistro. In hoc autem capitulo magister et domus procuratores non continentur.

XLII. De fabulatione propriarum culparum.

Cum omne verbum otiosum (vgl. Mt 12, 36) generare agnoscatur peccatum, quid ipsi iactantes depropriis culpis ante districtum iudicem dicturi sunt? Ostendit propheta, qui ait: "Obmutui et silui a bonis" (Ps 39, 3). Si a bonis eloquiis propter taciturnitatem interdum debet taceri, quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessari? (Br 6,2). Vetamus igitur et audacter contradicimus, ne aliquis frater remanens probrositates, (vel) ut melius dicam, stultitias, quas in saeculo in militari negotio enormiter egit, et carnis delectationes miserimarum mulierum cum fratre suo vel aliquo alio commemorare audeat. Et si forte aliquem talia sibi referentem audierit, obmutescere faciat vel quam citius poterit, vcicino pede oboedientiae (BR 5,8) inde discedat et olei venditori aurem cordis non praebeat.

XLIV. Quod nullus cum ave accipiat aliam avem.

Quod nullus avem cum alia ave accipere audeat nos communiter iudicamus. Non convenit enim religioso mundanis delectationibus inhaerere, sed domini praecepta libenter audire, orationi frequenter incumbere, mala sua praeterita cum lacrimis vel gemitu cotidie Deo in oratione confiteri (BR 4,55-57). Cum homine quidem talia operante cum accipitre vel alia ave nullus frater remanens hac principali causa ire praesumat.

XLV. Ut omnem occasionem venationis caveant.

Cum omni religioso ire deceat simpliciter et sine risu, humiliter et non multa verba sed rationabilia loqui et non sit clamosus in voce (BR 7,60), specialiter iniungimus et praecipimus omni fratri professo, ne in bosco cum arcu vel abalista iaculari audeat, nec cum illo, qui hoc fecerit, ideo pergat, nisi gratia eum custodiendi a perfido gentili, quoniam est certum, quod vobis specialiter creditum est et debitum pro fratribus vestris animas ponere (vgl. 1 Joh 3, 16) etiamque incredulos, qui semper virginis filio inimicantur, de terra delere; - ne cum cane sit ausus clamare vel garrulare, nec equum suum cupiditate accipiendi feram pungat.

XLVI. De leone nullum datur mandatum.

De leone non hoc dedimus praeceptum, quia "ipse circuit quarens quem devoret" (1 Petr 5,8) et "manus eius contra omnes omniumque manus contra eum" (Gen 16,12).

XLVII. De omni re super vos quaesita iudicium audite.

Novimus quidem persecutores sanctae ecclesiae innumerabiles esse et hos, qui contentionem non amant, incessanter crudeliusque inquietare festinant. In hac igitur concilii sententia serena consideratione pendeat, ut, si aliquis in partibus orientalis regionis vel in quocumque alio loco super vos rem aliquam quaesierit, vobis per fideles et veri amatores iudices audire iudicium praecipimus, et quod iustum fuerit indeclinabiliter vobis facere similiter praecipimus.

XLVIII. Similiter de omnibus rebus vobis subtractis.

Haec eadem regula in omnibus rebus vobis immerito ablatis perenniter iubemus ut teneatur.

XLIX. Ut liceat eis habere terras.

Divina, ut credimus, providentia a vobis in sanctis locis sumpsit initium hoc genus novum religionis, ut videlicet religioni militiam admisceretis et sic religio per militiam armata procedat, hostem sine culpa feriat. Iure igitur iudicamus, cum milites templi dicamini, vos ipsos ob insigne meritum et speciale probitatis donum terram et homines habere et agricolas possidere et iuste eos regere, et institutum debitum vobis specialiter debur impendi.

L. De infirmis militibus et aliis fratribus.

Male habentibus super omnis adhibenda est (BR 36,1) enim cura pervigil et quasi Christo eis serviatur, ut evangelium: "Infirmus fui et visitastis me" (Mt 25,36) memoriter teneatur. Hi etenim diligenter et patienter portandi sunt, quia de talibus superna retributio indubitanter acquiritur (BR 36,5).

LI. De procuratoribus infirmorum.

Procuratoribus vero infirmantium omni observantia atque pervigili cura praecipimus, ut quaecumque sustentationi diversarum infirmitatum sint necessaria, fideliter ac diligenter iuxta domus facultatem eis administrent, verbi gratia carnem et volatilia et cetera, donec sanitati reddantur.

LII. Ut nullus alium ad iram provocet.

Praecavendum est nempe non modicum, ne aliquis aliquem commovere ad iram praesumat, quia propinquitate et vinculo divinae fraternitatis tam pauperes quam potentes summa clementia aequaliter astrinxit.

LIII. De coniugatis.

Fratres autem coniugatos hoc modo habere vobis permittimus, ut, si fraternitatis vestrae beneficium et participationem unanimiter petunt, uterque substantiae suae portionem et quicquid amplius acquisierint, unitati communis capituli post mortem concedant et interium honestam vitam exerceant et bonum agere fratribus studeant; sed veste candida et chlamide alba non incedant. Sie vero mariuts ante obierit, partem suam fratribus relinquat et coniux de altera vitae sustentamentum habeat. Hoc enim iniustum consideramus, ut cum fratribus Deo castitatem promittentibus fatres huiusmodi in una eademque domo maneant.

LIV. Ut amplius non liceat habere sorores.

Sorores quidem amplius periculosum est coadunare, quia antiquus hostis femineo consortio complures expulit a recto tramite paradisi. Ideoque fratres carissimi, ut integritatis flos inter vos semper appareat, hac consuetudine amodo uti non licet.

LV. Quod non sit bonum participare cum excommunicatis.

Hoc fratres valde cavendum atque timendum est, ne aliquis ex Christi militibus homini excommunicato (BR 26,1) nominatim ac publice aliquo modo se iungere aut res suas accipere praesumat, ne anathema maranatha similiter fiat. Si vero interdictus tantum fuerit, cum eo participationem habere remque suam caritative accipere non immerito licebit.

LVI. Qualiter milites recipiantur.

Si quis (BR 60,1) miles ex massa perditionis vel alter saecularis, volens saeculo renuntiare, vestram vitam communem elegerit, non ei statim assentiatur, sed, iuxta illud apostoli: "Probate spiritus, si ex Deo sunt" (1 Joh 4,1), ei ingressus concedatur (BR 58,1-3). Legatur itaque regula (BR 58,9) in eius praesentia, et si ipse praeceptis expositae regulae diligenter obtemperaverit, tunc, si magistro et fratribus eum recipere placuerit, convocatis fratribus desiderium et petitionem suam cunctis animi puritate patefaciat. Deinde vero terminus probantionis in consideratione et rovidentia
magistri secundum honestatem vitae petentis omnino pendeat.

LVII. Si omnes fratres sunt vocandi ad consilium.

Non semper omnes fratres ad consilium convocare (BR 3,3) iubemus, sed quos idoneos et consilio providos magister cognoverit. Cum autem de maioribus tractare voluerit, ut est dare communem terram, vel de ipse ordine disceptare, aut fratrem reciepere, tunc omnem congregationem, si magistro placet, convocare (BR 3,1) est competens; auditoque communis capituli consilio, quod melius et utilius magister consideravit, illud agatur (BR 3,2).

LVIII. Qualiter fratres oportet orare.

Orare fratres, prout animi vel corporis affectus postulaverit, stando aut sedendo, tamen cum summa reverentia simpliciter (BR 52,4, vgl. cap. 20) et non clamose, ut unus alium non conturbet, communi consilio iubemus.

LIX. De fide servientium.

Agnovimus nempe complures ex diversis provinciis, tam clientes quam armigeros, pro animarum salute animo ferventi ad terminum cupientes in domo vestra mancipari. Utile est autem, ut fidem eorum accipiatis, ne forte veteranus hostis in Dei servitio aliquid furtive vel indecenter eis intimet, ut a bono proposito repente exterminet.

LX. Qualiter pueri recipiuntur.

Quamvis regula sanctorum patrum pueros in congregatione permittat habere, nos de talibus non collaudamus vos onerare unquam. Qui vero filium suum vel propinquum militari religione perenniter dare voluerit, ad annos, quibus armata manu possit viriliter inimicos Christi de terra sancta delere, eum nutriat. Dehinc secundum regulam in medio fratrum pater vel parentes eum statuant et suam petitionem cunctis patefaciant (BR 59,1). Melius est enim in pueritia non vovere quam postea facus vir enormiter retrahere.

LXI. Qualiter senes honorare debent.

Senes autem pia consideratione secundum virium inbecillitatem supportare ac diligenter honorare oportet; et nullatenus districte in his, quae corpori sunt necessaria, teneantur, tamen salva auctoritate regulae (BR cap. 37).

LXII. De victu et vestitu fratrum.

Illud quoque congrue et rationabiliter manutenendum censemus, ut omnibus fratribus remanentibus victus secundum loci facultatem aequaliter tribuatur. Non est enim utilis personarum acceptio sed infirmitatum necessaria est consideratio (BR 34,1).

LXIII. De freatriubs, qui per diversas provincias diriguntur.

Fratres vero, qui per diversas provincias (BR 1,10); vgl. cap. 50, 51, 67) diriguntur, regulam, in quantum vires expetunt, servare in cibo et potu et ceteris studeant et irreprehensiblitier vivant, ut et "ab his, qui foris sunt, bonum testimonium habeant" (1 Tim 3,7), religionis prosositum nec verbo nec actu polluant sed maxime omnibus, quibus se coniunxerint, salea sapientia et bonorum operum exmplis condimentum praebeant. Apud quem hospitari decreverint, fama optima sit decoratus, et, si fierei potest, domus hospitis in illa nocte nunquam dehabeat lumen, ne tenebrosus hostis occasionem aliqam, quod absit, inferat. Ubi autem milites non exommunicatos congregare audierint, illuc pergere, non considerantes tam temporalem utilitatem, quam aeternam animarum illorum salutem, dicimus. Illis autem fratribus in ultramarinis partibus spe subvectionis ita directis hac conventione eos, qui militari ordini se iungere perenniter voluerint, recipere collaudamus, ut in praesentia episcopi illius provinciae uterque conveniant et
voluntatem petentis praesul audiat. Audita itaque petitione mittat eum frater ad magistrum et ad frateres, qui sunt ad templum, quod est in Ierusalem, et si vita eius est honesta talique consortio digna, misericorditer recipiatur, si magistro et fratgribus bonum videtur. Si vero interim obierit, pro labore et fatigatione, quasi uni ex fratribus totum beneficium et fraternitias pauperum commilitonum Christi ei impendatur.

LXIV. De decimis recipiendis.

Credimus namque affluentibus relictis divitiis vos spontaneae paupertati esse subiectos. Unde decimas vobis communi vita viventibus iuste habere hoc modo demonstramus. Si episcopus ecclesiae, cui decima iure debetur, vobis caritative eam dare voluerit, assensu communis capituli de illis decimis, quas tunc ecclesia possidere videtur, vobis tribuere debet. Si autem quislibet laicus adhuc illam ex patrimonio suo damnabiliter amplectiutur et se ipsum in hoc valde redarguens vobis eandem reliquerit, ad nutum eius qui praeest tantum, sine consensu capituli id agere potest.

LXV. De levibus et gravioribus culpis.

Si aliquis frater loquendo aut militando aut aliter aliquid leve deliquerit, ipse ultro delictum suum satisfaciendo magistro ostendat et de livibus, si in consuetudine non habentur, levem poenitentiam habeat. Sie vero eo latente per aliquem alium culpa cognita fuerit, maiori et evidentiori subiaceat disciplinae et emendationi (BR 46,1-4).  Si autem grave (vgl. BR cap. 44) erit delictum, retrahatur a familiaritate fratrum, nec cum illis simul in eadem mensa edat, sed solus refectionem sumat, dispensationi et iudicio magstri totus se incumbat, et salvus in die iudicii permaneat.

LXVI. Qua culpa frater amplius non recipiatur.

Ante omnis providendum est, ne quis frater potens aut impotens, fortis vel debilis, volens se exaltare ac paulatim superbire, ac suam culpam deferendere, indisciplinatus remaneat, sed si emendare noluenrit, ei districtior correptio accedat (BR 28, 1-2). Quod si piis ammonitionibus et fusis pro eo orationibus (vg. BR Cap. 27) emendare noluerit, sed in superbiam magis ac magis se erexerit, tunc secundum apostolum de pio eradicetur grege: "Auferte malum ex vobis" (1 Kor 5,13). Necesse est, ut a societate fratrum fidelium ovis morbida removeatur (BR 28, 6-8). Ceterum magister, qui baculum et vigam manu tenere debet, baculum videlicet, quo aliorum virium imbecillitates sustentet, virgam vero, qua vitia delinquentium zelo
rectitudinis feriat, consilio patriarchae et spirituali consideratione id agere studeat, ne, ut ait beatus Maximus (S. Maximi ep. Taurinensis Homil. 107). "aut solutior lenitas cohibentiam praebat peccandi, aut immoderatra serveritas a lapsu non revocet delinquentem".

LXVII. Quo tempore fratres utantur lineis camisiis.

Inter ceterea quidem pro nimio ardore orientalis regionis misericorditer consideramus, ut a paschali sollemnitate usque ad omnium sanctorum sollemnitatem unicuique una camisia linea tantum, non ex debito sed sola gratia, detur - illi dico, qui ea uti voluerit -, alio autem tempro generaliter comnes camisias laneas habeant.

IXVIII. In quibus pannis iaceant.

Singulus quidem per singula lecta dormire, non aliter, nisi permaxima causa vel necessitas evenerit, communi consilio collaudamus. Lectualia vero vel lectisternia moderata dispensatione magistri unusquique habeat (BR 22, 1-2; vgl. cap. 55). Credimus enim post saccum culcitram et coopertorium unicuique sufficere. Qui vero ex his uno carebit; carpitam heabeat, et in omni tempore tegimine lineo vel veluso frui bene licebit.Vestiti autem camisiis et femoralibus semper dormiant (BR 22, 5). Dormientibus itaque fratribus iugiter usque ad mane nunquam desit lucerna.

LXIX. De vitanda murmuratione.

Aemulationes, invidias, livorem, murmur, susurrationes, detractationes divina ammonitione vitare et quasi quandam pestem fugere vobis praecipimus. Studeat igitur unusquisque vigilanti animo, ne fratrem suum clam culpet aut reprehendat, sed illud apostoli curiose secum animadvertet: "Ne sis criminator et susurro in  populo" (Lev 19, 16). Cum autem frater fratrem liquide aliquid peccasse cognoverit, pacifice et fraterna pietate iuxta Domini praeceptum (BR 23,2) inter se et illum solum corripiat. Et si eum non audierit, alium fraterem adhibeat. Sed si utrumque contempserit, in conventu publice orbiurgetur coram omnibus (BR 23,3) Magnae enim caecitatis sunt, qui alios detrahunt, nimiae sunt infelicitatis, qui se a livore minime custodiunt, unde in antiquam versuti hostis nequitiam demerguntur.

LXX. Ne attendant vultum mulieris.

Periculosum esse credimus omni religioso vultum mulieris nimis attendere, et ideo nec viduam nec virginem nec matrem nec sororem nec amitam nec ullam aliam feminam aliquis ex fratribus osculari praesumat. Fugiat ergo feminea oscula Christi militia, per quae solent homines seapius periclitari, ut pura consicientia et secura vita in conspectu domini perenniter valeat conversari.

LXXI. Ut nullus compater amplius fiat.

Omnibus quidem tam militibus quam clientibus generaliter praecipimus, ut nullus amodo infantes levare a fonte praesumat, et non sit ei pudor in tali sacramento compatres et commatres refutare, quia talis pudor magis adducit gloriam quam peccatum et proculdubio non parat femineum osculum, immo expellit opprarium.

LXXII. De praeceptis.

Omnia superiora praecepta et quaecumque in hac scripta sunt regula, in voluntate et proposito erunt (magistri) (Br 65, 16).

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.

Amen.

 

 
Forum